Gen09

Genesis 9

1 Benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos: “Crescite et multiplicamini et implete terram.
2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis, quae moventur super terram; omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt.
3 Omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum; quasi holera virentia tradidi vobis omnia,
4 excepto quod carnem cum anima, quae est in sanguine, non comedetis.
5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum; et de manu hominis, de manu viri fratris eius requiram animam hominis.
6 Quicumque effuderit humanum sanguinem,
per hominem fundetur sanguis illius;
ad imaginem quippe Dei
factus est homo.
7 Vos autem crescite et multiplicamini et pullulate super terram et dominamini ei”.
8 Haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo:
9 “Ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos
10 et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et in omnibus bestiis terrae, quae sunt vobiscum, cunctis, quae egressa sunt de arca, universis bestiis terrae.
11 Statuam pactum meum vobiscum; et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram”.
12 Dixitque Deus: “Hoc signum foederis, quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, in generationes sempiternas:
13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram.
14 Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus,
15 et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente, quae carnem vegetat; et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem.
16 Eritque arcus in nubibus, et videbo illum et recordabor foederis sempiterni, quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis, quae est super terram”.
17 Dixitque Deus ad Noe: “Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram”.
18 Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Iapheth. Porro Cham ipse est pater Chanaan.
19 Tres isti filii sunt Noe, et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram.
20 Coepitque Noe agricola plantare vineam;
21 bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo.
22 Quod cum vidisset Cham pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.
23 At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui, faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt.
24 Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset, quae fecerat ei filius suus minor,
25 ait:
Maledictus Chanaan!
Servus servorum erit fratribus suis”.
26 Dixitque:
Benedictus Dominus Deus Sem!
Sitque Chanaan servus eius.
27 Dilatet Deus Iapheth,
et habitet in tabernaculis Sem,
sitque Chanaan servus eius”.
28 Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis.
29 Et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum, et mortuus est.

🌸 🌸 🌸