Gen07

Genesis 7

1 Dixitque Dominus ad Noe: “Ingredere tu et omnis domus tua arcam; te enim vidi iustum coram me in generatione hac.
2 Ex omnibus pecoribus mundis tolle septena septena, masculum et feminam; de pecoribus vero non mundis duo duo, masculum et feminam.
3 Sed et de volatilibus caeli septena septena, masculum et feminam, ut salvetur semen super faciem universae terrae.
4 Adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terrae”.
5 Fecit ergo Noe omnia, quae mandaverat ei Dominus.
6 Eratque Noe sescentorum annorum, quando diluvii aquae inundaverunt super terram.
7 Et ingressus est Noe et filii eius, uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii.
8 De pecoribus mundis et immundis et de volucribus et ex omni, quod movetur super terram,
9 duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam, masculus et femina, sicut praeceperat Deus Noe.
10 Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram.
11 Anno sescentesimo vitae Noe, mense secundo, septimo decimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae sunt;
12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
13 In articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Cham et Iapheth filii eius, uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam.
14 Ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque iumenta in genere suo, et omne reptile, quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universae aves omnesque volucres
15 ingressae sunt ad Noe in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitae.
16 Et quae ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut praeceperat ei Deus; et inclusit eum Dominus de foris.
17 Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram, et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra.
18 Vehementer enim inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae; porro arca ferebatur super aquas.
19 Et aquae praevaluerunt nimis super terram, opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo.
20 Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.
21 Consumptaque est omnis caro, quae movebatur super terram, volucrum, pecorum, bestiarum omniumque reptilium, quae reptant super terram, et universi homines:
22 cuncta, in quibus spiraculum vitae in terra, mortua sunt.
23 Et delevit omnem substantiam, quae erat super terram, ab homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres caeli; et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca.
24 Obtinueruntque aquae terram centum quinquaginta diebus.

🌸 🌸 🌸